<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.17.7-7.17.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.17.7-7.17.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio. Itaque nullum emendandi genus omitto. Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego; mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito; novissime pluribus recito, ac si quid mihi credis tunc acerrime emendo; </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>nam tanto diligentius quanto sollicitius intendo. Optime autem reverentia pudor metus iudicant, idque adeo sic habe: Nonne si locuturus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus commoveris quam si cum multis vel indoctis? </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis? utique si latior scaena et corona diffusior; nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis? Opinor, quia in numero ipso est quoddam magnum collatumque consilium, quibusque singulis iudicii parum, omnibus plurimum. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>