<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.17.11-7.17.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.17.11-7.17.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Itaque Pomponius Secundus - hic scriptor tragoediarum -, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat: 'Ad populum provoco', atque ita ex populi vel silentio vel assensu aut suam aut amici sententiam sequebatur. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Tantum ille populo dabat; recte an secus, nihil ad me. Ego enim non populum advocare sed certos electosque soleo, quos intuear quibus credam, quos denique et tamquam singulos observem et tamquam non singulos timeam. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Nam, quod M. Cicero de stilo, ego de metu sentio: timor est, timor emendator asperrimus. Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat; quod auditorium ingredimur emendat; quod pallemus horrescimus circumspicimus emendat. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>