<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.17.1-7.17.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.17.1-7.17.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Sua cuique ratio recitandi; mihi quod saepe iam dixi, ut si quid me fugit - ut certe fugit - admonear. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Quo magis miror, quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod orationes omnino recitarem; nisi vero has solas non putant emendandas. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>A quibus libenter requisierim, cur concedant - si concedunt tamen - historiam debere recitari, quae non ostentationi sed fidei veritatique componitur; cur tragoediam, quae non auditorium sed scaenam et actores; cur lyrica, quae non lectorem sed chorum et lyram poscunt. At horum recitatio usu iam recepta est. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Num ergo culpandus est ille qui coepit? Quamquam orationes quoque et nostri quidam et Graeci lectitaverunt. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Supervacuum tamen est recitare quae dixeris. Etiam, si eadem omnia, si isdem omnibus, si statim recites; si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi? </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>