<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.11.1-7.11.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.11.1-7.11.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis hos nongentis milibus posse venire, ac tanto magis quaeris, an quod gessit ratum servem. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Ego vero servo: quibus ex causis, accipe. Cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Corelliam cum summa reverentia diligo, primum ut sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, deinde ut matri meae familiarissimam. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sunt mihi et cum marito eius Minicio Iusto, optimo viro, vetera iura; fuerunt et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Haec, cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere. Ego illi ex praediis meis quod vellet et quanti vellet obtuli exceptis maternis paternisque; his enim cedere ne Corelliae quidem possum. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Igitur cum obvenisset mihi hereditas in qua praedia ista, scripsi ei venalia futura. Has epistulas Hermes tulit exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit. Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis moribus gessit. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Superest ut coheredes aequo animo ferant separatim me vendidisse, quod mihi licuit omnino non vendere. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Nec vero coguntur imitari meum exemplum: non enim illis eadem cum Corellia iura. Possunt ergo intueri utilitatem suam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>