<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:6.28.3-6.29.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:6.28.3-6.29.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="28" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Dices oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam: sed perinde illis ac meis parco. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="29" subtype="letter"><head>C. Plinius Quadrato suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Avidius Quietus, qui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo - probavit, ut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Cur amicorum, non eget interpretatione. Cur destitutas? quod in illis maxime et constantia agentis et humanitas cerneretur. Cur pertinentes ad exemplum? quia plurimum referret, bonum an malum induceretur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Ad haec ego genera causarum ambitiose fortasse, addam tamen claras et illustres. Aequum est enim agere non numquam gloriae et famae, id est suam causam. Hos terminos, quia me consuluisti, dignitati ac verecundiae tuae statuo. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>