<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:6.27.1-6.27.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:6.27.1-6.27.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="27" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Rogas ut cogitem, quid designatus consul in honorem principis censeas. Facilis inventio, non facilis electio; est enim ex virtutibus eius larga materia. Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Dubito num idem tibi suadere quod mihi debeam. Designatus ego consul omni hac, etsi non adulatione, specie tamen adulationis abstinui, non tamquam liber et constans, sed tamquam intellegens principis nostri, cuius videbam hanc esse praecipuam laudem, si nihil quasi ex necessitate decernerem. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuique delatos, quibus hic optimus separari non alio magis poterat, quam diversitate censendi; quod ipsum non dissimulatione et silentio praeterii, ne forte non iudicium illud meum sed oblivio videretur. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>