<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:5.3.4-5.5.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:5.3.4-5.5.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Ab illis autem quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo verum etiam lusus exprimere laudabile est. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>An ego verear - neminem viventium, ne quam in speciem adulationis incidam, nominabo -, sed ego verear ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catulum, Q. Scaevolam, Servium Sulpicium, Varronem, Torquatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum Gaetulicum, Annaeum Senecam et proxime Verginium Rufum et, si non sufficiunt exempla privata, Divum Iulium, Divum Augustum, Divum Nervam, Tiberium Caesarem? </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Neronem enim transeo, quamvis sciam non corrumpi in deterius quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere quae saepius a bonis fiunt. Inter quos vel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos et prius Accius Enniusque. Non quidem hi senatores, sed sanctitas morum non distat ordinibus. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Recito tamen, quod illi an fecerint nescio. Etiam: sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit; deinde quod de quibus dubitat, quasi ex consilii sententia statuit. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Multa etiam multis admonetur, et si non admoneatur, quid quisque sentiat perspicit ex vultu oculis nutu manu murmure silentio; quae satis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Atque adeo si cui forte eorum qui interfuerunt curae fuerit eadem illa legere, intelleget me quaedam aut commutasse aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, quamvis ipse nihil dixerit mihi. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><head>C. Plinius Iulio Valeriano suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Res parva, sed initium non parvae. Vir praetorius Sollers a senatu periit, ut sibi instituere nundinas in agris suis permitteretur. Contra dixerunt legati Vicetinorum; adfuit Tuscilius Nominatus. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Dilata causa est. Alio senatu Vicetini sine advocato intraverunt, dixerunt se deceptos, lapsine verbo, an quia ita sentiebant. Interrogati a Nepote praetore, quem docuissent, responderunt quem prius. Interrogati an tunc gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum; an rursus aliquid dedissent, dixerunt mille denarios. Nepos postulavit ut Nominatus induceretur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Hactenus illo die. Sed quantum auguror longius res procedet. Nam pleraque tacta tantum et omnino commota latissime serpunt. Erexi aures tuas. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Quam diu nunc oportet, quam blande roges, ut reliqua cognoscas! si tamen non ante ob haec ipsa veneris Romam, spectatorque malueris esse quam lector. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><head>C. Plinius Novio Maximo suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Nuntiatum mihi C. Fannium decessisse; qui nuntius me gravi dolore confudit, primum quod amavi hominem elegantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam. Erat enim acutus natura, usu exercitatus, veritate promptissimus. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Angit me super ista casus ipsius: decessit veteri testamento, omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior erat. Sed hoc utcumque tolerabile; gravius illud, quod pulcherrimum opus imperfectum reliquit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Mihi autem videtur acerba semper et immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti quasi in diem vivunt, vivendi causas cotidie finiunt; qui vero posteros cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid abrumpat. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Gaius quidem Fannius, quod accidit, multo ante praesensit. Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se scrinium - ita solebat -; mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de sceleribus eius ediderat, cumque ad extremum revolvisse; idem in secundo ac tertio fecisse, tunc abisse. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Expavit et sic interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi: et fuit idem. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra. Occursant animo mea mortalitas mea scripta. Nec dubito te quoque eadem cogitatione terreri, pro istis quae inter manus habes. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Proinde, dum suppetit vita, enitamur ut mors quam paucissima quae abolere possit inveniat. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>