<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:5.14.3-5.14.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:5.14.3-5.14.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Neque enim augeri dignitate quam aequari bonis gratius. Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius? quod mihi cognitum est non fama, qua alioqui optima et meritissima fruitur, sed longis magnisque experimentis. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Una diligimus, una dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroque sexu aemulandos tulit; quae societas amicitiarum artissima nos familiaritate coniunxit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Accessit vinculum necessitudinis publicae; idem enim mihi, ut scis, collega quasi voto petitus in praefectura aerarii fuit, fuit et in consulatu. Tum ego qui vir et quantus esset altissime inspexi, cum sequerer ut magistrum, ut parentem vererer, quod non tam aetatis maturitate quam vitae merebatur. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>His ex causis ut illi sic mihi gratulor, nec privatim magis quam publice, quod tandem homines non ad pericula ut prius verum ad honores virtute perveniunt.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>