<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:5.13.9-5.14.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:5.13.9-5.14.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Oportet quidem, quae sunt inhonesta, non quasi illicita sed quasi pudenda vitare; iucundum tamen si prohiberi publice videas, quod numquam tibi ipse permiseris. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod ego sponte faciebam. Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><head>C. Plinius Pontio Allifano suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae viae curam. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Exprimere non possum, quanto sim gaudio affectus, et ipsius et meo nomine: ipsius quod, sit licet - sicut est - ab omni ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum video. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>