<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:4.17.1-4.17.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:4.17.1-4.17.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Et admones et rogas, ut suscipiam causam Corelliae absentis contra C. Caecilium consulem designatum. Quod admones, gratias ago; quod rogas, queror. Admoneri enim debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>An ego tueri Corelli filiam dubitem? Est quidem mihi cum isto, contra quem me advocas, non plane familiaris sed tamen amicitia. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus. Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sed mihi cogitanti adfuturum me Corelli filiae omnia ista frigida et inania videntur. Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Inspexi enim penitus: nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reverentia ut aequali habebatur. Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Quantum ille famae meae domi in publico, quantum etiam apud principem astruxit! </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat; deinde gravitate quam noras: 'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.' </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Qua voce tribuit mihi quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem. Quin etiam moriens filiae suae - ipsa solet praedicare -: 'Multos quidem amicos tibi ut longiore vita paravi, praecipuos tamen Secundum et Cornutum. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Quare ego vero Corelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo; quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>