<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:2.7.7-2.9.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:2.7.7-2.9.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur! Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><head>C. Plinius Caninio suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Studes an piscaris an venaris an simul omnia? Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Sed sive omnia simul sive aliquid facis, non possum dicere 'invideo'; angor tamen non et mihi licere, qui sic concupisco ut aegri vinum balinea fontes. Numquamne hos artissimos laqueos, si solvere negatur, abrumpam? Numquam, puto. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Nam veteribus negotiis nova accrescunt, nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis maius in dies occupationum agmen extenditur. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><head>C. Plinius Apollinari suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei. Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi pro me altero patior; et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>