<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:2.6.4-2.7.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:2.6.4-2.7.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>'Etiamne libertos?' 'Etiam; convictores enim tunc, non libertos puto.' Et ille: 'Magno tibi constat.' 'Minime.' 'Qui fieri potest?' 'Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.' </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Et hercule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Quorsus haec? ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Convenit autem amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istam luxuriae et sordium novam societatem; quae cum sint turpissima discreta ac separata, turpius iunguntur. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><head>C. Plinius Macrino suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>