<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:2.14.10-2.14.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:2.14.10-2.14.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Narrabat ille: 'Assectabar Domitium Afrum. Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem. Admiratus reticuit; ubi silentium factum est, repetit quod abruperat. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit. Idem tertio. Novissime quis diceret quaesiit. Responsum est: "Licinus." Tum intermissa causa "Centumviri," inquit, "hoc artificium periit."' </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Quod alioqui perire incipiebat cum perisse Afro videretur, nunc vero prope funditus exstinctum et eversum est. Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Plausus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis desunt: ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Nos tamen adhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis moratur ac retinet; veremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed laborem fugisse videamur. Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>