<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:10.70.4-10.79.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:10.70.4-10.79.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="70" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi; ex quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen in quantum potuerit requirentur.</p></div></div><div type="textpart" n="71" subtype="letter"><head>Traianus Plinio</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Possumus apud Prusenses area ista cum domo collapsa, quam vacare scribis, ad exstructionem balinei uti. Illud tamen parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset. Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupavit solum .</p></div></div><div type="textpart" n="72" subtype="letter"><head>C. Plinius Traiano Imperatori</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt; ideoque rem integram distuli, dum <add>tu</add>, domine, praeceperis, quid observare me velis.</p></div></div><div type="textpart" n="73" subtype="letter"><head>Traianus Plinio</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.</p></div></div><div type="textpart" n="74" subtype="letter"><head>C. Plinius Traiano Imperatori</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Quem ego perductum ad me, cum eadem narrasset, mittendum ad te putavi; quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Volui enim hanc quoque, si inveniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico metallo attulisse dicebat. Signata est anulos meo, cuius est aposphragisma quadriga.</p></div></div><div type="textpart" n="75" subtype="letter"><head>C. Plinius Traiano Imperatori</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi visus ac ne auditus quidem - scilicet iudicio tuo credidit - dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandavit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Rogavit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellarentur. Quod in notitiam tuam perferendum existimavi ob hoc maxime, ut dispiceres quid eligere debeam.</p></div></div><div type="textpart" n="76" subtype="letter"><head>Traianus Plinio</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Iulius Largus fidem tuam quasi te bene nosset elegit. Quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius faciat, secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice et quod optimum existimaveris, id sequere.</p></div></div><div type="textpart" n="77" subtype="letter"><head>C. Plinius Traiano Imperatori</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Providentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Calpurnio Macro clarissimo viro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Dispice an etiam Iuliopolitanis simili ratione consulendum putes, quorum civitas, cum sit perexigua, onera maxima sustinet tantoque graviores iniurias quanto est infirmior patitur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Quidquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam toti provinciae proderit. Sunt enim in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus transitum praebent.</p></div></div><div type="textpart" n="78" subtype="letter"><head>Traianus Plinio</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ea condicio est civitatis Byzantiorum confluente undique in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus. <add>Si</add> </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Iuliopolitanis succurrendum eodem modo putaverimus, onerabimus nos exemplo; plures enim eo quanto infirmiores erunt idem petent. Fiduciam <add>eam</add> diligentiae <add>tuae</add> habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Si qui autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerceantur; aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis notum facies aut, si in urbem versus venturi erunt, mihi scribes.</p></div></div><div type="textpart" n="79" subtype="letter"><head>C. Plinius Traiano Imperatori</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cautum est, domine, Pompeia lege quae Bithynis data est, ne quis capiat magistratum neve sit in senatu minor annorum triginta. Eadem lege comprehensum est, ut qui ceperint magistratum sint in senatu. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Secutum est dein edictum divi Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus et viginti capere. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est; quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>