<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:10.40.1-10.41.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:10.40.1-10.41.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="40" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Quid oporteat fieri circa theatrum, quod incohatum apud Nicaeenses est, in rc praesenti optimc deliberabis et constitues. Mihi sufficiet indicari, cui sentcntiae accesseris: Tunc autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod illa promissa sunt, factum erit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Gymnasiis indulgent Graeculi; ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius aggressi sunt: sed oportet illos eo contentos esse, quod possit illis sufficere. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Quid Claudiopolitanis circa balineum quod parum, ut scribis, idoneo loco incohauerunt suadendum sit, tu constitues. Architecti tibi deesse non possunt. Nulla prouincia non et peritos et ingeniosos homines habet; modo ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad nos uenire soliti sint.</p></div></div><div type="textpart" n="41" subtype="letter"><head>C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI</head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem conuenientissimum uidetur demonstrari opera non minus aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchritudinis tantum utilitatis habitura. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Est in Nicomedensium finibus amplissimus lacus. Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit. At eae porro non desunt. Nam et in agris magna copia est hominum et maxima in civitate, certaque spes omnes libentissime aggressuros opus omnibus fructuosum. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Superest ut tu libratorem vel architectum si tibi videbitur mittas, qui diligenter exploret, sitne lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>