<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:1.20.21-1.20.25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:1.20.21-1.20.25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Itaque audis frequenter ut illud: 'immodice et redundanter', ita hoc: 'ieiune et infirme'. Alius excessisse materiam, alius dicitur non implesse. Aeque uterque, sed ille imbecillitate hic viribus peccat; quod certe etsi non limatioris, maioris tamen ingeni vitium est. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Nec vero cum haec dico illum Homericum <foreign xml:lang="grc">ἀμετροεπῆ</foreign> probo, sed hunc:</p><quote xml:lang="grc"><l>καὶ ἔπεα νιφάδεσσιν ἐοικότα χειμερίῃσιν,</l></quote><p>non quia non et ille mihi valdissime placeat:</p><quote xml:lang="grc"><l>παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως</l></quote><p>si tamen detur electio, illam orationem similem nivibus hibernis, id est crebram et assiduam sed et largam, postremo divinam et caelestem volo. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>'At est gratior multis actio brevis.' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est. Nam si hos in consilio habeas, non solum satius breviter dicere, sed omnino non dicere.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Haec est adhuc sententia mea, quam mutabo si dissenseris tu; sed plane cur dissentias explices rogo. Quamvis enim cedere auctoritati tuae debeam, rectius tamen arbitror in tanta re ratione quam auctoritate superari. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Proinde, si non errare videor, id ipsum quam voles brevi epistula, sed tamen scribe — confirmabis enim iudicium meum —; si erraro, longissimam para. Num corrupi te, qui tibi si mihi accederes brevis epistulae necessitatem, si dissentires longissimae imposui? Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>