<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:1.20.19-1.20.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:1.20.19-1.20.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Adde quae de eodem Pericle comicus alter:</p><quote xml:lang="grc"><l>ἤστραπτʼ, ἐβρόντα, συνεκύκα τὴν<gap reason="lost"/>̔ελλάδα</l></quote><p>Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>'Optimus tamen modus est': quis negat? sed non minus non servat modum qui infra rem quam qui supra, qui astrictius quam qui effusius dicit. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Itaque audis frequenter ut illud: 'immodice et redundanter', ita hoc: 'ieiune et infirme'. Alius excessisse materiam, alius dicitur non implesse. Aeque uterque, sed ille imbecillitate hic viribus peccat; quod certe etsi non limatioris, maioris tamen ingeni vitium est. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Nec vero cum haec dico illum Homericum <foreign xml:lang="grc">ἀμετροεπῆ</foreign> probo, sed hunc:</p><quote xml:lang="grc"><l>καὶ ἔπεα νιφάδεσσιν ἐοικότα χειμερίῃσιν,</l></quote><p>non quia non et ille mihi valdissime placeat:</p><quote xml:lang="grc"><l>παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως</l></quote><p>si tamen detur electio, illam orationem similem nivibus hibernis, id est crebram et assiduam sed et largam, postremo divinam et caelestem volo. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>'At est gratior multis actio brevis.' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est. Nam si hos in consilio habeas, non solum satius breviter dicere, sed omnino non dicere.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>