<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:1.18.4-1.19.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:1.18.4-1.19.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Egi tamen <foreign xml:lang="grc">λογισάμενος</foreign> illud <foreign xml:lang="grc">εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης</foreign>. Nam mihi patria, et si quid carius patria, fides videbatur. Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Proinde dispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in bonum vertas; aut si tutius putas illud cautissimi cuiusque praeceptum 'Quod dubites, ne feceris', id ipsum rescribe. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Ego aliquam stropham inveniam agamque causam tuam, ut istam agere tu eum voles possis. Est enim sane alia ratio tua, alia mea fuit. Nam iudicium centumvirale differri nullo modo, istuc aegre quidem sed tamen potest. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="letter"><head>C. Plinius Romatio Firmo suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris: magnae et graves causae, cur suscipere augere dignitatem tuam debeam. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod apud nos decurio es. Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>