<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.8.20.11-2.9.21.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.8.20.11-2.9.21.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="topic"><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis
est turpitudini nostrae—deliberavit.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur <note target="n.244.5"/>pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, <note target="n.244.6"/>cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna
1</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.

<note xml:id="n.244.1">honorem Rehd.: honore cet.
</note>
<note xml:id="n.244.2">quin Freinshemius x quia B: qui NL.
</note>
<note xml:id="n.244.3">imperatoriis: imperatorum B.
</note>
<note xml:id="n.244.4">consulares N L: consularem cet.
</note>
<note xml:id="n.244.5">consurgitur N L: consurgunt cet.
</note>
<note xml:id="n.244.6"> clusi: fusi B.
</note>
<pb n="p.246"/>
</p></div></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="topic"><head>BELLUM CIVILE MARIANUM</head><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum
civibus suis gladiatorio more concurrerent.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent. Tum vero—pro facinus—qui viri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sulla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu magis <note target="n.246.1"/>quam bello, intra ipsos
dumtaxat armorum duces subsistente saevitia;
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus
grassante victoria;
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, <note target="n.246.2"/>donec deessent qui occiderentur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina <note target="n.246.3"/>
<note xml:id="n.246.1">magis scripsi: maiore codd.
</note>
<note xml:id="n.246.2">peractum est post saevientibus add. B.
</note>
<note xml:id="n.246.3">Mithridate Esquilina Rehd.: mithridates quilla B: mithridate escylia N.
</note>
<pb n="p.248"/>
Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Inde cum consules Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendia viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, quae <note target="n.248.1"/>Gallos etiam Senonas evaserat, quasi captivam
victor insedit.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Tum <note target="n.248.2"/>ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum aliosque diversae factionis iure saevitum est; Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Cornelio Cinna Gnaeo Octavio consulibus male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, quom <note target="n.248.3"/>de revocandis quos senatus
hostes iudicaverat ad populum referretur;
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Rediit ab Africa Marius clade maior; si quidem carcer catenae, fuga exilium
horrificaverant dignitatem.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia—pro nefas—et ergastula armantur, et facile invenit exercitum imperator.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>