<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.4.16.5-2.5.17.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.4.16.5-2.5.17.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="topic"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae
in foro acies;
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="topic"><head>SEDITIO DRUSIANA</head><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 POSTREMO LIVIUS Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere
conatus,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec <note target="n.228.3"/>primam illius flammam <note target="n.228.4"/>posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in
posteros suos bellum propagaret.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum

<note xml:id="n.228.1">C. Memmium: publium mummium B: c. menmium L: c. memmium N 2: cf. Liv. per. 69, Sail. Iug. 27, 2.
</note>
<note xml:id="n.228.2">se a satellitibus Halmius: exatellitibus B.
</note>
<note xml:id="n.228.3">nec Vinetus: ne codd.
</note>
<note xml:id="n.228.4">primam illius flammam Iahnius prima illius flamma
codd.

</note>
<pb n="p.230"/>
haberent in manu, interceptis vectigalibus pecula-bantur suo iure rem publicam; senatus <note target="n.230.1"/>exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus
maiestatis amiserat.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)<note target="n.230.2"/>equitem <note target="n.230.3"/>Servilius Caepio, senatum
Livius Drusus adserere.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Signa, aquilae et vexilla deerant: ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur. Prior Caepio in senatum impetu facto reos ambitus Scaurum et Philippum
principes nobilitatis elegit.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> His ut motibus resisteret, Drusus plebem ad se Gracchanis legibus, isdemque <note target="n.230.4"/>socios ad plebem spe civitatis erexit. Extat <note target="n.230.5"/>vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet
aut caelum.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium
adventu obsessa civitas videretur.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>