<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.33.12.47-2.33.12.50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.33.12.47-2.33.12.50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="33" subtype="topic"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p> Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas <note target="n.344.1"/>
</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p> crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia <note target="n.344.2"/>vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta. Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum
quasi quadam cogebat indagine.
</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p> Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium <note target="n.344.3"/>montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse
crediderant.
</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p> Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;<note target="n.344.4"/>captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas <note target="n.344.5"/>venenoque, quod ibi volgo taxo <note target="n.344.6"/>exprimitur, praecepere <note target="n.344.7"/>mortem, seque pars maior a <note target="n.344.8"/>captivitate, quae morte gravior ad id tempus
indomitis videbatur, vindicaverunt.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>