<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.20.10.4-2.21.11.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.20.10.4-2.21.11.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="20" subtype="topic"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid
inmineret edocuit;
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis: sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat;
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem <note target="n.320.3"/>praebuissent.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se

<note xml:id="n.320.1">in om. B.</note>
<note xml:id="n.320.2">duas: suas B.
</note>
<note xml:id="n.320.3">speciem: specie B.

</note>
<pb n="p.322"/>
Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem <q>Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis.</q> Non minor <note target="n.322.1"/>ex
via postea quam ab hostibus accepta clades.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, <note target="n.322.2"/>novissime quae iam ab invalidis et
avide hauriebantur <note target="n.322.3"/>noxiae etiam dulces fuere.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia
fuit.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et <note target="n.322.4"/>subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="topic"><head>BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA</head><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 FUROR Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu et libidine extinctus est. Quippe cum post Parthos exosus arma in otio ageret, captus amore Cleopatrae quasi bene gestis rebus in regio
se sinu reficiebat.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>