<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.13.2.21-2.13.2.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.13.2.21-2.13.2.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Nec Pompei ab Italia quam senatus ab urbe fuga turpior:<note target="n.272.1"/>quam paene vacuam, metu Caesar ingressus consulem se ipse fecit. Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam,
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> annonae pignera, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti.

<note xml:id="n.272.1">fuga turpior Gruterus: fugatur prior BNL.
</note>
<pb n="p.274"/>
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi
navibus;
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt,
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et <note target="n.274.1"/>populationibus et pugnae <note target="n.274.2"/>campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec
siti ad deditionem conpulit.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><note target="n.274.3"/>Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum <note target="n.274.4"/>et Africam,<note target="n.274.5"/>quasi
de industria prospera eius adversis radiaret;
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><note target="n.274.6"/>quippe cum fauces Adriani maris iussi <note target="n.274.7"/>occupare Dolabella

<note xml:id="n.274.1">et add. Salmasius.</note><note xml:id="n.274.2">pugnae: pugna BL.
</note><note xml:id="n.274.3">conpulit: contulit B.
</note><note xml:id="n.274.4">Illyricum: illirium B: illiricum L.
</note><note xml:id="n.274.5">moranti post Africam add. B.
</note><note xml:id="n.274.6">radiaret: radiarent B: radiarentur NL.
</note><note xml:id="n.274.7">iussi: iussit B.

</note><pb n="p.276"/>
et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico <note target="n.276.1"/>litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus <note target="n.276.2"/>copiis
classicorum utrumque circumvenit.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p> Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo <note target="n.276.3"/>in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,<note target="n.276.4"/>nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari
funibus captae quasi per indaginem.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p> Duas tamen aestus explicuit. Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum <note target="n.276.5"/>dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi undique exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, <note target="n.276.6"/>ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis
ictibus inter se concurrit.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p> In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo <note target="n.276.7"/>superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte <note target="n.276.8"/>sequeretur.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur.
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis

<note xml:id="n.276.1">Curictico: currictico L: syretico B.
</note>
<note xml:id="n.276.2">ingentibus: genibus B.
</note>
<note xml:id="n.276.3">a Basilo Asulanus: ablatio B: ablasio N L.</note>
<note xml:id="n.276.4">fecerat: fecerant B.
</note>
<note xml:id="n.276.5">exemplum Freinshemius: exitum codd.
</note>
<note xml:id="n.276.6">tandem Iahnius: tamen codd.
</note>
<note xml:id="n.276.7">Varo: varro B.
</note>
<note xml:id="n.276.8">morte: mortis B.

</note>
<pb n="p.278"/>
hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum
navigavit;
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Extat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem
vox ipsius, <q>Quid times? <note target="n.278.1"/>Caesarem venis.</q> Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> Caesar pro natura ferox et conficiendae rei cupidus
ostentare aciem, provocare, lacessere;
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat—sed quid iis <note target="n.278.2"/>obesset obsidio, qui patente mari
omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel <note target="n.278.3"/>situs inexpugnabilem faceret;
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p> ad hoc adsiduis in eruptione <note target="n.278.4"/>hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque
viginti tela sederunt;
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>