<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.13.2.17-2.13.2.30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:2.13.2.17-2.13.2.30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia

<note xml:id="n.270.1">primum coniurationis fides Halmius: prima coniurationis fide codd.
</note>
<pb n="p.272"/>
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus, Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii
opprimere potuisset.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu: modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene
inermi nave fugiebat.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Nec Pompei ab Italia quam senatus ab urbe fuga turpior:<note target="n.272.1"/>quam paene vacuam, metu Caesar ingressus consulem se ipse fecit. Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam,
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> annonae pignera, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti.

<note xml:id="n.272.1">fuga turpior Gruterus: fugatur prior BNL.
</note>
<pb n="p.274"/>
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi
navibus;
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt,
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et <note target="n.274.1"/>populationibus et pugnae <note target="n.274.2"/>campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec
siti ad deditionem conpulit.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><note target="n.274.3"/>Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum <note target="n.274.4"/>et Africam,<note target="n.274.5"/>quasi
de industria prospera eius adversis radiaret;
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>