<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.7.13.15-1.7.13.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.7.13.15-1.7.13.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="topic"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Sex mensibus barbari—quis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa <note target="n.44.2"/>fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus
est.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret.

<note xml:id="n.44.1">Manlio: Manilio B.
</note>
<note xml:id="n.44.2">rupe—summa ora. B.
</note>

<pb n="p.46"/>
Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbe <q>vae victis</q><note target="n.46.1"/>increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis
inundatione deleret.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Agere gratias dis in. mortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata
videatur? Igitur post adsertam a Manlio, <note target="n.46.2"/>restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>