<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.5.11.1-1.5.11.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.5.11.1-1.5.11.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="topic"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum et insigne commentum—, ut inde re-
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> peteretur.<note target="n.32.2"/>Cossus equitum magister exuere frenos

<note xml:id="n.32.1">datis elapsa custodiam Tollius: data etlapsa custodiae B: data elapsa custodiam L.
</note>
<note xml:id="n.32.2">ut inde repeteretur lahnius: ut inde ipse peteretur B: uti peteretur N L.
</note>
<pb n="p.34"/>
imperavit—et hoc novum—quo acrius incurrerent.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum
est.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Cora 1—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De
Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae
nuncupatis in Capitolio votis petebantur.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod
Gesoriacum, <note target="n.34.2"/>Tiberis quod Euphrates.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Coriolos quoque—pro pudor—victos <note target="n.34.3"/>adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi
Numantiam aut Africam nomini indueret.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><note target="n.34.4"/>Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius <note target="n.34.5"/>in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen illa

<note xml:id="n.34.1">Cora Rehd.: sora B I: Ora L.
</note>
<note xml:id="n.34.2">Gesoriacum: gesoria; cum N: gersoriacum L: caesoriacum B I.
</note>
<note xml:id="n.34.3">victos: victus B.
</note>
<note xml:id="n.34.4">indueret: induere B: induceret N.
</note>
<note xml:id="n.34.5">Maenius: menius I: menenius B: moenibus N.
</note>
<pb n="p.36"/>
classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci
fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Sed hos <note target="n.36.1"/>praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis
castra egregia victoria recuperavit.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola—fidem numinum—qua velocitate.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>