<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.45.10.1-1.45.10.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.45.10.1-1.45.10.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="45" subtype="topic"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni.
Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis;
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi
greges in stabulum pastor, reduxit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam <note target="n.200.1"/>exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium
restituit.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna,

<note xml:id="n.200.1">fugam Rhed.: fuga cet.

</note>
<pb n="p.202"/>
cum aestibus solitis in ipso certamine subductus
Oceanus intercedere bello videretur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:<note target="n.202.1"/>iussit incendi. Nemo tantum feroces
dixerit Gallos:
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium <note target="n.202.2"/>Cottam cum Titurio <note target="n.202.3"/>Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut
liber esset receptator hostium atque defensor.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum
querebantur.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Quae Ariovisti <note target="n.202.4"/>regis superbia! cui cum legati dicerent <q>veni ad Caesarem,</q> et <q>quis est Caesar?</q> et <q>si vult, veniat</q> inquit, et <q>quid
ad illum,
quid agat nostra Germania? num ego me interpono Romanis?</q> </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>  Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in

<note xml:id="n.202.1">Morini dilabebantur in silvas Vinetus: morabantur in silvis B: nec mora dilabebantur in silvas A.
</note>
<note xml:id="n.202.2">Aurunculeium Perizonius: aurum ablatum codd.
</note>
<note xml:id="n.202.3">Titurio: tirio B.
</note>
<note xml:id="n.202.4">Ariovisti: tario bisti B: ario iusti L.

</note>
<pb n="p.204"/>
principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis
descendebant.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Iterum de Germano Tencteri <note target="n.204.1"/>querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam <note target="n.204.2"/>navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat. Tantum pavoris
incussit intra ripam subito Romanus visus.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><note target="n.204.3"/>Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset <note target="n.204.4"/>a portu, minus quam medio
die insulam ingressus est.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Plena erant tumultu hostico <note target="n.204.5"/>litora, et trepidantia ad conspectum rei

<note xml:id="n.204.1">Tencteri: genteri B: centeri NL: treviri Aldus.
</note>
<note xml:id="n.204.2">Mosellam Monac.: musellam B: massiliam NL.
</note>
<note xml:id="n.204.3">Romanus visus Rossbachius: romana vis BN.
</note>
<note xml:id="n.204.4">cum Morinorum solvisset Halmius: com morinos movisset B: marino solvisset (om. cum) N L.</note>
<note xml:id="n.204.5">hostico: hostilico (li in margine additum) B.

</note>
<pb n="p.206"/>
novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio
castigasset Oceanus.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e <note target="n.206.1"/>regibus Casuellanum
<note target="n.206.2"/>in vincla dedit.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis <note target="n.206.3"/>pariter Arvernos
atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit <note target="n.206.4"/>corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>