<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.40.5.21-1.41.6.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.40.5.21-1.41.6.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="40" subtype="topic"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo
Fortuna quaerebat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil

<note xml:id="n.184.1">cecidit L: caedit B: caecidit N.
</note>
<note xml:id="n.184.2">Aesepus Salmasius: aesopus codd. </note>
<note xml:id="n.184.3"> centum om. B.
</note>
<note xml:id="n.184.4">Pontico: in pontico NL: pontu B.
</note>
<pb n="p.186"/>
cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia—quanta felicitas
viri—uno proelio confecit.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum <note target="n.186.1"/>dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis
umbras suas quasi hostium corpora petebant.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, <note target="n.186.2"/>quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda
minantur.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec
opinatus invadere—tantum cogitavit.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem <note target="n.186.3"/>iussit regnare
Tigranen.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum <note target="n.186.4"/>Oroden <note target="n.186.5"/>
<note xml:id="n.186.1">quasi post cum add. B.</note>
<note xml:id="n.186.2">valuit om. B.
</note>
<note xml:id="n.186.3">captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B.
</note>
<note xml:id="n.186.4">horum Graevius: colchorum codd.</note>
<note xml:id="n.186.5">Oroden: orhozen B.

</note>
<pb n="p.188"/>
positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat, <note target="n.188.1"/>obsides liberos dare; Oroden <note target="n.188.2"/>etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolyma <note target="n.188.3"/>defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum. <note target="n.188.4"/>Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobolum, quia renovabat
imperium, in catenas dedit.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> Sic Pompeio duce populus Romanus totam,<note target="n.188.5"/>qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter Rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur.

<note xml:id="n.188.1">post imperabat add. et codd., dei. Iahnius.
</note>
<note xml:id="n.188.2">Oroden: horolen B.
</note>
<note xml:id="n.188.3">Hierosolyma: ierosolimam B: hierosolymam N.
</note>
<note xml:id="n.188.4">vite: vitae B.
</note>
<note xml:id="n.188.5">totam: tota B: totum (-am man. sec.) N.

</note>
<pb n="p.190"/>
</p></div></div></div><div type="textpart" n="41" subtype="topic"><head>BELLUM PIRATICUM</head><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic
maria bello quasi tempestate praecluserant.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere,
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia
classe turbaret, non incruenta victoria superat.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen
adamavit.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli
<pb n="p.192"/>
in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram
subito adventu terrere voluerunt.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens extinguere divino
quodam apparatu adgressus est.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et
Oceani ora conplexus est.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius <note target="n.192.1"/>Ligusticum sinum, Pomponius <note target="n.192.2"/>Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Marcellinus Libycum, <note target="n.192.3"/>Aegyptium, Pompei iuvenes
Hadriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ionicum, <note target="n.192.4"/>Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio;
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>