<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.40.5.21-1.40.5.31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.40.5.21-1.40.5.31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="40" subtype="topic"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo
Fortuna quaerebat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil

<note xml:id="n.184.1">cecidit L: caedit B: caecidit N.
</note>
<note xml:id="n.184.2">Aesepus Salmasius: aesopus codd. </note>
<note xml:id="n.184.3"> centum om. B.
</note>
<note xml:id="n.184.4">Pontico: in pontico NL: pontu B.
</note>
<pb n="p.186"/>
cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia—quanta felicitas
viri—uno proelio confecit.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum <note target="n.186.1"/>dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis
umbras suas quasi hostium corpora petebant.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, <note target="n.186.2"/>quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda
minantur.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec
opinatus invadere—tantum cogitavit.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem <note target="n.186.3"/>iussit regnare
Tigranen.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum <note target="n.186.4"/>Oroden <note target="n.186.5"/>
<note xml:id="n.186.1">quasi post cum add. B.</note>
<note xml:id="n.186.2">valuit om. B.
</note>
<note xml:id="n.186.3">captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B.
</note>
<note xml:id="n.186.4">horum Graevius: colchorum codd.</note>
<note xml:id="n.186.5">Oroden: orhozen B.

</note>
<pb n="p.188"/>
positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat, <note target="n.188.1"/>obsides liberos dare; Oroden <note target="n.188.2"/>etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolyma <note target="n.188.3"/>defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum. <note target="n.188.4"/>Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobolum, quia renovabat
imperium, in catenas dedit.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> Sic Pompeio duce populus Romanus totam,<note target="n.188.5"/>qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter Rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur.

<note xml:id="n.188.1">post imperabat add. et codd., dei. Iahnius.
</note>
<note xml:id="n.188.2">Oroden: horolen B.
</note>
<note xml:id="n.188.3">Hierosolyma: ierosolimam B: hierosolymam N.
</note>
<note xml:id="n.188.4">vite: vitae B.
</note>
<note xml:id="n.188.5">totam: tota B: totum (-am man. sec.) N.

</note>
<pb n="p.190"/>
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>