<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.34.18.1-1.34.18.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.34.18.1-1.34.18.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="34" subtype="topic"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae
decus.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando <note target="n.150.3"/>perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos,
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Romanorum manibus elapsos, exceperant. <note target="n.150.4"/>Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris

<note xml:id="n.150.1">fixit Freinshemius: fixisset codd.
</note>
<note xml:id="n.150.2">et eum scripsi: etiam codd.
</note>
<note xml:id="n.150.3">aliquando Lipsius: aliquanto codd.</note>
<note xml:id="n.150.4">exceperant: susceperant B.

</note>
<pb n="p.152"/>
acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci-
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri
quisquam sustineret.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum
ad internicionem saevire potuissent.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit,
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in
campo,
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> nostro cum milite quam cum Numantino
proeliandum fuit.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam

<note xml:id="n.152.1">Mancinus was placed unarmed and bound before the gates of Numantia, but the Numantines refused to take him prisoner (Veil. Pater. II, 1, 5).
</note>
<note xml:id="n.152.2">Cp. Liv. Spit. 57 (where the incident is referred to): militem triginta dierum frumenta ac septenos vallos ferre coegit.

</note>
<pb n="p.154"/>
milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos
quisquam videret.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; <note target="n.154.1"/>sic vocant indigenam
ex frumento potionem.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non
impetrabant, placuit eruptio.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. <note target="n.154.2"/>Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis <note target="n.154.3"/>uxores
ademere, summo scelere per amorem.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere-
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> gerunt. Macte <note target="n.154.4"/>fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime

<note xml:id="n.154.1">caeliae NL: praellae B.</note>
<note xml:id="n.154.2">vixerunt: vicerunt B.
</note>
<note xml:id="n.154.3">cingulis: singuli B.
</note>
<note xml:id="n.154.4">esse post macte add. codd. del. Aldus.
</note>
<pb n="p.156"/>
maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium
hosti reliquit.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum <note target="n.156.1"/>de nomine, </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>