<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.31.15.8-1.32.16.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.31.15.8-1.32.16.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="31" subtype="topic"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Tum evocatis principibus,

<note xml:id="n.136.1">patratum: raptum B.</note>
<note xml:id="n.136.2">sed: et B.
</note>
<note xml:id="n.136.3">Massinissa Iahnius: massinissae BNL.
</note>
<note xml:id="n.136.4">urbis post felicitas BNL.
</note>
<pb n="p.138"/>
si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari
voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium
quam suis manibus everti.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Qui rebellandum fuerit furor, vel hinc intellegi potest, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt. Mancino deinde consule
terra marique fervebat obsidio.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi
altera civitas resistebat.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Quamvis profligato urbis excidio tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africam illius magni filius in <note target="n.138.1"/>decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut, quam
urbem concusserat avus, nepos eius everteret.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negotii fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Conpulsis
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> in unam arcem hostibus portum quoque mari

<note xml:id="n.138.1">in om. B.
</note>
<pb n="p.140"/>
Romanus obstruxerat. Illi alterum <note target="n.140.1"/>sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi nata <note target="n.140.2"/>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de
cineribus flamma prodibat.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo
minus credas, duce Hasdrubale.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae conprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem con-
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> didit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="32" subtype="topic"><head>BELLUM ACHAICUM</head><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haec—facinus

<note xml:id="n.140.1">alterum NL: autem B.</note>
<note xml:id="n.140.2">nata: nota B.

</note>
<pb n="p.142"/>
indignum—ante oppressa est quam in numero certorum
hostium referretur.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est
legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Igitur Metello ordinant! tum <note target="n.142.1"/>maxime Macedoniam <note target="n.142.2"/>mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primum Critolai manum Metellus consul per patentis Elidos campos toto
cecidit Alphio.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Et uno proelio peractum erat bellum; iam enim urbem ipsam terrebat obsidio; sed—fata rerum—cum Metellus dimicasset, ad
victoriam Mummius intervenit.<note target="n.142.3"/>Hic alterius ducis Diaei <note target="n.142.4"/>late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>