<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.3.9.1-1.3.9.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.3.9.1-1.3.9.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="topic"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et
iure et nomine.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Quippe ex perpetuo annuum <note target="n.26.3"/>placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro

<note xml:id="n.26.1">colonia: coloniam B.
</note>
<note xml:id="n.26.2">incenderetur: incendetur B.
</note>
<note xml:id="n.26.3">annuum L I: annum B.
</note>
<pb n="p.28"/>
regibus, ut consulere civibus suis se <note target="n.28.1"/>debere meminissent.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Tantumque libertatis <note target="n.28.2"/>novae gaudium incesserat, <note target="n.28.3"/>ut vix mutati status fidem caperent <note target="n.28.4"/>alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis
urbe <note target="n.28.5"/>dimitteret.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam <note target="n.28.6"/>liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis <note target="n.28.7"/>aedis suas
in plana <note target="n.28.8"/>summisit.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem <note target="n.28.9"/>regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus
<note target="n.28.10"/>adsidue usquequaque finitimis;
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem

<note xml:id="n.28.1">se add. Halmius.</note>
<note xml:id="n.28.2">libertatis: libertati B.
</note>
<note xml:id="n.28.3">incesserat: incenserat B.</note>
<note xml:id="n.28.4">caperent: caperet B.
</note>
<note xml:id="n.28.5">urbe: urbem B I N.</note>
<note xml:id="n.28.6">augendam: augendum B.
</note>
<note xml:id="n.28.7">eminentis N: aeminenti B.</note>
<note xml:id="n.28.8">plana: planas B.
</note>
<note xml:id="n.28.9">urbem: urbe B.
</note>
<note xml:id="n.28.10">imperio, lacessentibus: imperium lacescentibus B.

</note>
<pb n="p.30"/>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> incurreret; donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>