<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.23.7.1-1.23.7.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.23.7.1-1.23.7.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="23" subtype="topic"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et
torrente fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione
gentis fuit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra
ipsa saeviret.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae
litora velut triumphanti classe peragravit.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae-

<note xml:id="n.114.1">210 B.C.

</note>
<pb n="p.116"/>
ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria
puppi laurus pollicebatur.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,<note target="n.116.1"/>consul
a terris omnia equis virisque quatiebat.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus
adacta gladiis ultra mortem patebant.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Enimvero Flaminino <note target="n.116.2"/>duce invios antea Chaonum montes Aoumque <note target="n.116.3"/>amnem per abrupta <note target="n.116.4"/>vadentem et ipsa <note target="n.116.5"/>
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne
hoc quidem iusto proelio opprimitur.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide <note target="n.116.6"/>tyranno suo Lacedaemona conpescuit.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus
viveret suis et avita libertate frueretur.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Horum in consulem profuderunt! Et iterum ite-

<note xml:id="n.116.1">qui navibus a mari Freinshemius: quibus a mari codd.
</note>
<note xml:id="n.116.2">Flaminino: flamminio BI: flaminio NL.
</note>
<note xml:id="n.116.3">Aoumque Vinetus: savum que B: dumque NL: saumque I.
</note>
<note xml:id="n.116.4">abrupta L: abruta B.
</note>
<note xml:id="n.116.5">et ipsa NL: ad ipsa B: et ad ipsa I.
</note>
<note xml:id="n.116.6">sub Nabide: sub nam | bide B: sum mauide N: summa uide L.

</note>
<pb n="p.118"/>
rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>