<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.22.6.39-1.22.6.47</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.22.6.39-1.22.6.47</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="22" subtype="topic"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque <note target="n.106.3"/>Africanae victoriae fuit, quod tam facile
victa est Hispaniae Carthago.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p> Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse

<note xml:id="n.106.1">vix Rossbachius: vim B.
</note>
<note xml:id="n.106.2">pusilli illam iam: pusilli iam B: illam NL: illam iam I.
</note>
<note xml:id="n.106.3">omenque: nomenque B: omnemque LI.

</note>
<pb n="p.108"/>
singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
</p></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p> Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis
quoque viribus utebatur.
</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p> Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis
viribus Romam converteretur.
</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p> O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p> Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos—deos inquam, nec fateri
pudebit—restitisse? <note target="n.108.1"/>Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est,
</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p> tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capi-

<note xml:id="n.108.1">restitisse post deos inser. B.
</note>
<pb n="p.110"/>
</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p> tolio videretur. Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non
adoratam reliquisset.
</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p> Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae
fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>