<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.18.2.9-1.18.2.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.18.2.9-1.18.2.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit
triumphum.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie
triumpharet.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Prae tanta huius victoria leve damnum <note target="n.80.1"/>fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque
detraxit.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, <note target="n.80.2"/>dum exercitus omnis evaderet.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod

<note xml:id="n.80.1">leve damnum: leve huius proelii damnum codd.
</note>
<note xml:id="n.80.2">est add. Iahnius.
</note>
<pb n="p.82"/>
expeditioni tantae superfuit,<note target="n.82.1"/>licet nihil inscripserit sanguine.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Lucio Cornelio Scipione consule,<note target="n.82.2"/>cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Olbiae hic, ibi Aleriae <note target="n.82.3"/>urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi
fecit audaciam.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>