<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.18.2.32-1.21.5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.18.2.32-1.21.5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p> Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p> Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior
alias in mari pugna.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p> Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in

<note xml:id="n.86.1">ut nec L: ut ne N: ne BI.
</note>
<note xml:id="n.86.2">ibi IN: ab his B.
</note>
<note xml:id="n.86.3">hostium post Aegimurum ponit BI.
</note>
<note xml:id="n.86.4">et add. Bentleius.
</note>
<note xml:id="n.86.5">interiacentium Bentleius: imperiagentium codd.
</note>
<note xml:id="n.86.6">perisse om. B.
</note>
<pb n="p.88"/>
ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio
suo operuerunt.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis <note target="n.88.1"/>hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="19" subtype="topic"><head>BELLUM LIGURICUM</head><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim
ac sine mora patuit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrici lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem
ac situm scilicet arma sentirent.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.

<note xml:id="n.88.1">excindendis Halmius; excidendis codd.

</note>
<pb n="p.90"/>
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Liguras, imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Magram flumen inplicitosque dumis silvestribus, maior aliquanto labor erat invenire quam vincere. Tuti locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella
faciebant.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Itaque cum diu multumque eluderent <note target="n.90.1"/>Saluvii, <note target="n.90.2"/>Deciates, <note target="n.90.3"/>Oxubii, <note target="n.90.4"/>Euburiates, <note target="n.90.5"/>Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="topic"><head>BELLUM GALLICUM</head><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 GALLIS Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed— experimento deprehensum est, quippe sicut primus impetus eis maior quam virorum est, ita sequens
minor quam feminarum—Alpina corpora umente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis:
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> quum mox <note target="n.90.6"/>caluere pugna, statim in sudorem eunt
et levi motu quasi sole laxantur.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est; victos enim Aemilius in Capitolio discinxit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Intercepit Iuppiter

<note xml:id="n.90.1">eluderent: ludere B: eluderet NL.
</note>
<note xml:id="n.90.2">Saluvii: salui B: saltus NL: saltu viis i.
</note>
<note xml:id="n.90.3">Deciates: decilates BI: deciate L.
</note>
<note xml:id="n.90.4">Oxubii: exuuii B.
</note>
<note xml:id="n.90.5">Euburiates: et buriates B,
</note>
<note xml:id="n.90.6">quum mox scripsi: quam mox B: cum mox I: quae mox ut NL: cum vix Bezzenbergerus.

</note>
<pb n="p.92"/>
votum; nam de torquibus eorum aureum tropaeum
Iovi Flaminius erexit.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="topic"><head>BELLUM ILLYRICUM</head><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 ILLYRII seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque <note target="n.92.1"/>flumen, longissime
per totum Hadriani maris litus effusi.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae
scelus addiderunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igne comburunt; idque, quo indignius foret, mulier
imperavit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Itaque Gnaeo Fulvio Centimalo <note target="n.92.2"/>duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>