<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.18.2.18-1.18.2.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.18.2.18-1.18.2.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago
caperetur.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Prooemium <note target="n.82.4"/>belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella
vastata sunt.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud
Bagradam castra vexaverit.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Sed omnium victor

<note xml:id="n.82.1">ut supervixit add. B, et supervixit add. NL post superfuit.
</note>
<note xml:id="n.82.2">consule add. Iahnius.
</note>
<note xml:id="n.82.3">ibi Aleriae Salmasius: ibi alte B: baleriae NL: ibi ateriae I.
</note>
<note xml:id="n.82.4">prooemium belli Iahnius: prima premium (proemium I) belli B: prima belli praemium NL.
</note>
<pb n="p.84"/>
Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset <note target="n.84.1"/>aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere
magnitudo calamitatibus adprobatur.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur—foeda clades Romanisque usu incognita—vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec
legatione suscepta.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio
captivorum reciperetur.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna
triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>