<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.13.18.26-1.17.22.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.13.18.26-1.17.22.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="topic"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior
triumphus intravit.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae Tarentinaeque deliciae.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="topic"><head>BELLUM PICENS 1</head><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 OMNIS mox Italia pacem habuit—quid enim post Tarentum auderent?—nisi quod ultro persequi
socios hostium placuit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.

<note xml:id="n.66.1">PICENS N: PYCENSE B.

</note>
<pb n="p.68"/>
</p></div></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="topic"><head>BELLUM SALLENTINUM</head><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 SALLENTINI Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. In hoc certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="topic"><head>BELLUM VOLSINIENSE</head><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Postremi Italicorum in fidem venere Volsinn, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur. Sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="topic"><head>DE SEDITIONIBUS</head><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat
indomitum.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod
<pb n="p.70"/>
duce Volerone detrectantibus plerisque militiam,
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>