<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.12.17.1-1.13.18.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.12.17.1-1.13.18.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="12" subtype="topic"><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente
coniurant.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta
<pb n="p.56"/>
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> quattuor agminum signa volitabant. Ciminius <note target="n.56.1"/>interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi
ingredi auderet.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert
tutum iter.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas
e caelo ac nubibus tela iacerentur.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.

</p></div></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="topic"><head>BELLUM TARENTINUM</head><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una

<note xml:id="n.56.1">Ciminius: Cyminius Rehd. man. sec.: geminius BIN.

</note>
<pb n="p.58"/>
veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos
auspicaretur.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> tum mirabilis <note target="n.58.1"/>situ. Quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae
civitati fuit omnium calamitatium.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine
insultant.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>