<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.1.pr.5-1.1.1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.1.pr.5-1.1.1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="topic"><div type="textpart" n="pr" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Prima aetas <note target="n.6.1"/>sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum quinquaginta annis patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque
quis adulescentiam dixerit.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii
et quasi robusta maturitas.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> A Caesare Augusto in

<note xml:id="n.6.1">gradus—aetas NL: quattuor gradibus romae aetas B.
</note>

<pb n="p.8"/>
saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.</p></div></div><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
 Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus
fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque
educavit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>  Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso
Numitore, cuius ex filia Romulus.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>