<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.1.7.1-1.1.7.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1:1.1.7.1-1.1.7.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="topic"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui
cognomen Superbo ex moribus datum.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam
adquisiverat.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem
in hostes conversus est.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, <note target="n.22.2"/>Suessa
Pometia.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans-
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi <note target="n.22.3"/>superbia sileret, <note target="n.22.4"/>respondit tamen. De manubiis captarum urbium
templum erexit.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Quod cum inauguraretur, ceden-

<note xml:id="n.22.1">sic: si B.
</note>
<note xml:id="n.22.2">Gabii N: gravii B.
</note>
<note xml:id="n.22.3">quasi Titzius: qna B I: quae N L.
</note>
<note xml:id="n.22.4">sileret Hauptius: sic codd.

</note>
<pb n="p.24"/>
tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere
Iuventas et Terminus.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Placuit vatibus contumacia <note target="n.24.1"/>numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus <note target="n.24.2"/>aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit-
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat <note target="n.24.3"/>libido; hanc ex liberis
eius inportunitatem tolerare non potuit.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>