<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:7.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:7.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p>Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio: nam procuratorem principis ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tristiore decussum, praetereuntem deo <note target="n.306.1"/>irato fueram aggressus. Sed rei noscendae carpo ordinem.</p><p>Fuit quidam multis officiis in aula Caesaris clarus
atque conspicuus, ipsi etiam probe spectatus. Hunc
insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia: sed uxor eius Plotina, quaedam rarae fidei atque singularis pudicitiae femina, quae decimo
partus stipendio viri familiam fundaverat, spretis
atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis

<note xml:id="n.306.1">The MSS have something like praetereunte me orato. The correction to praetereuntem deo irato (i.e. Mars) is due to Crusius.

</note>
<pb n="p.308"/>

comes et infortunii socia, tonso capillo in masculinam faciem reformato habitu, pretiosissimis monilium et auro monetali zonis refertis incincta, inter ipsas custodientium militum manus et gladios nudos intrepida, cunctorum periculorum particeps et pro mariti salute pervigilem curam suscipiens, aerumnas assiduas ingenio masculo sustinebat. Iamque plurimis itineris difficultatibus marisque terroribus exanclatis Zacynthum petebat, quam sors ei fatalis decreverat temporariam sedem.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>