<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:7.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:7.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p>Ergo igitur evocato
statim armentario equisone magna cum praefatione
deducendus assignor: et sane gaudens laetusque praecurrebam,
sarcinis et ceteris oneribus iam nunc renuntiaturus,
nanctaque libertate veris initio pratis
herbantibus rosas utique reperturus aliquas. Subibat
me tamen illa etiam sequens cogitatio, quod tantis
actis gratiis honoribusque plurimis asino meo tributis
humana facie recepta, multo tanto pluribus beneficiis
honestarer. Sed ubi me procul a civitate gregarius
ille perduxerat, nullae deliciae ac ne ulla quidem
libertas excipit. Nam protinus uxor eius avara
equidem nequissimaque illa mulier molae machinariae
subiugum me dedit, frondosoque baculo subinde
castigans, panem sibi suisque de meo parabat
corio. Nec tantum sui cibi gratia me fatigare contenta,
vicinorum etiam frumenta mercenariis discursibus
meis conterebat. Nec mihi misero statuta saltem
cibaria pro tantis praestabantur laboribus: namque
hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi
satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi
vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa
<pb n="p.324"/>

vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>