<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:6.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:6.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p>Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: <q>Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem</q> (et dedit) <q>Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, <q>Petit de te Venus,</q> dicito, <q>Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne.</q> Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.</q>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>