<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:3.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:3.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p>Tunc ego familiaris curiositatis admonitus factique causam delitescentem nudari gestiens suscipio: <q> Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem. Sed mihi cum fide memora, quod tuum factum fati<note target="n.120.1"/>scaevitas consecuta in meum convertit exitium. Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere; quod tu quicquam in meam cogitaveris perniciem: porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere.</q> Cum isto fine sermonis

<note xml:id="n.120.1">A genitive depending on scacvitas seems clearly to have dropped out of the text. Helm and van der Vliet both print fortunae, but I have preferred Rohde's fati, as more likely to

</note>
<pb n="p.122"/>

oculos Fotidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos iam iamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>