<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:2.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:2.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p> Commodum noctis inducias cantus perstrepebat
<pb n="p.88"/>

cristatae cohortis; tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant: ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia. Et conversa Philodespotum requirit actorem: ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim <q> Summas </q> inquit <q> Tibi, iuvenis, gratias agimus et Hercule ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus.</q> Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, <q> Immo </q> inquam <q> Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera.</q> Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur: pugnis ille malas offendere, scapulas alius cubitis impingere, palmis infestis hic latera suffodere,calcibus insultare,capillos distrahere,vestem discindere. Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos <note target="n.88.1"/>laceratus atque discerptus domo proturbor.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>