<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:2.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:2.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p>Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum

<note xml:id="n.74.1">So Bursian for the MSS' vigor attetendit.

</note>
<pb n="p.76"/>

impendio excusarem, negavit veniam. Ergo igitur Fotis erat adeunda deque nutu eius consilium velut auspicium petendum: quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit. Sed <q> heus tu</q> inquit <q> Cave regrediare cena maturius: nam vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat: passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt. Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre.</q> <q>Fac sine cura</q> inquam <q>Sis, Fotis mea: nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo: nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo.</q> Sic paratus cenae me committo.
 Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>