<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:10.31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:10.31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p>Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem: quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret. Ipse autem color deae diversus in speciem, corpus candidum quod caelo demeat, amictus caerulus quod mari remeat. Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur <note target="n.528.1"/>comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri: haec puella varios modulos

<note xml:id="n.528.1">These two words are inserted by Helm. Some verb has dropped out of the text.


</note>
<pb n="p.530"/>

Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata
gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si
sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum
totius Asiae tributuram. At illam quam cultus armorum Minervam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis
insultantes gladiis: at pone tergum tibicen Donum
canebat bellicosum et permiscens bombis gravibus
tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis
vigorem suscitabat: haec inquieto capite et oculis
in aspectum minacibus, citato et intorto genere gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae victoriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum
 inclitum suis adminiculis futurum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>