<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:1.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:1.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p>His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare, <q> Nihil </q> inquam <q> Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. Sed et balneas facile percontabimur. Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito.</q>
His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus
<pb n="p.42"/>

<q>Mi Luci,</q> ait <q>Sat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio <note target="n.42.1"/>magistro digressi sumus. Quae autem tibi causa peregrinationis huius?</q> <q> Crastino die scies: </q> inquam <q> Sed quid istud? Voti gaudeo: nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video.</q><q>Annonam curamus,</q> ait <q>Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus.</q> Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus: sed enim Pythias visa sportula, succussisque in aspectum planiorem piscibus, <q>At has quisquilias quanti parasti?</q> <q> Vix </q> inquam <q>Piscatori extorsimus accipere viginti denarios.</q></p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>