<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:1.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1:1.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p>In cubiculum itaque reversus de genere tumultuario mortis mecum deliberabam. Sed cum nullum aliud telum mortiferum Fortuna quam solum mihi grabatulum subministraret, <q>Iam iam grabatule</q> inquam <q>Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare</q>; et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso <note target="n.28.1"/>capite laqueum induo. Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem—nam iuxta me iacebat—
 superruo cumque eo in terram devolvor.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>